Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

purpura utemur, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis; liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magistratibus in coloniis municipiisque, Romae infimo magistris vicorum, togae praetextae habendae ius permittemus,

nec ut vivi solum habeant † tantum insigne, sed etiam ut cum eo crementur mortui: feminis dumtaxat purpurae usu interdicemus? et, cum tibi viro liceat purpura in vestem stragulam uti, matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines, et equus tuus speciosius instratus erit quam uxor vestita?

sed in purpura, quae teritur absumitur, iniustam quidem, sed aliquam tamen causam tenacitatis video;

147
in auro vero, in quo praeter manupretium intertrimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est et ad privatos et ad publicos usus,

experti estis. nullam aemulationem inter se singularum, quoniam nulla haberet, esse aiebat. at hercule universis dolor et indignatio est,

cum sociorum Latini nominis uxoribus vident ea concessa ornamenta, quae sibi adempta sint, cum insignis eas esse auro et purpura, cum illas vehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum civitatibus, non in sua imperium sit.

virorum hoc animos vulnerare posset; quid muliercularum censetis, quas etiam parva movent?

non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt;