Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

venio nunc ad id, de quo agitur. in quo duplex consulis oratio fuit; nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus, et praecipue

quae luxuriae muliebris coercendae causa lata

145
et illa communis pro legibus visa consularis oratio est, et haec adversus luxuriam severissimis moribus conveniebat;

itaque periculum est, nisi, quid in utraque re vani sit, docuerimus, ne quis error vobis offundatur.

ego enim quem ad modum ex legibus, quae non in tempus aliquod, sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit,

sic, quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video.

quae in pace lata sunt, plerumque bellum abrogat, quae in bello, pax, ut in navis administratione alia in secunda, alia in adversa tempestate usui sunt.

haec cum ita natura distincta sint, ex utro tandem genere ea lex esse videtur, quam abrogamus? quid? vetus regia lex,