Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit, ne festinarent decernere,

quo decreto turbaturi orbem terrarum essent; tempus et sibi sumerent et regi ad cogitandum darent; cogitaturum, cum renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. ita integra dilata res est.

legatos mitti ad regem eosdem, qui Lysimachiae apud eum fuerant, placuit, P. Sulpicium, P. P. Aelium.

vixdum profecti erant, cum a Carthagine legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale attulerunt curam, ne simul et Punicum excitaretur bellum.

Hannibal patria profugus pervenerat ad Antiochum, sicut ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte, nisi quod volutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat.

sententia eius atque eadem semper erat, ut in Italia bellum

Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti; si nihil ibi moveatur, liceatque populo Romano viribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse.