Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

censorum inde comitia sunt habita. creati censores

179
Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. principem senatus P. Scipionem consulem, quem et priores censores legerant, legerunt. tris omnino senatores, neminem curuli honore usum, praeterierunt.

gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus imperarunt, ut loca senatoria secernerent a populo; nam antea in promiscuo spectabant. equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem saevitum. atrium Libertatis et villa publica ab iisdem refecta amplifcataque.

sacrum ludique Romani votivi, quos voverat Ser. Sulpicius Galba consul, facti. cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent,

Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines, pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi posset.

ea res indicio consciorum palam facta delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.

coloniae civium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos, Volturnum, Liternum, treceni homines in singulas.

item Salernum coloniae civium Romanorum deductae sunt. deduxere triumviri Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat, M. Servilius, Q. Minucius Thermus. ager divisus est,

qui Campanorum fuerat. Sipontum item in agrum, qui Arpinorum fuerat, coloniam civium alii triumviri, D. Brutus, M. Baebius Tamphilus, M. Helvius, deduxerunt. Tempsam item et Crotonem coloniae civium Romanorum deductae.

Tempsanus ager de Bruttiis captus erat;

Bruttii Graecos expulerant; Crotonem Graeci habebant. triumviri Cn. Octavius, L. Aemilius Paulus, C. Laetorius Crotonem, Tempsam L. Cornelius Merula, Q. * *, C. Salonius deduxerunt.

180

prodigia quoque alia visa eo anno Romae sunt alia nuntiata. in foro et comitio et Capitolio guttae visae sunt.

et terra aliquotiens pluvit, et caput Vulcani arsit. nuntiatum est Nare amni lac fluxisse. pueros ingenuos Arimini sine oculis ac naso, et in Piceno agro non pedes, non manus habentem

ea prodigia ex pontificum decreto procurata. et sacrificium novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo lapidibus pluvisse.