Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi, fratres earum? procul abest absitque semper talis fortuna rei publicae;

sed tamen, cum fuit, negastis hoc piis precibus earum. at non pietas nec sollicitudo pro suis, sed religio congregavit eas: matrem Idaeam a Pessinunte ex Phrygia venientem accepturae sunt. quid honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri?

“ut auro et purpura fulgamus” inquit, “ut carpentis festis profestisque diebus, velut triumphantes de lege victa et abrogata et captis et ereptis suffragiis vestris, per urbem vectemur; ne ullus modus sumptibus, ne luxuriae sit.”

saepe me querentem de saepe de virorum nec de privatorum modo sed etiam magistratuum sumptibus audistis, diversisque duobus vitiis,

avaritia et luxuria, civitatem laborare, quae pestes omnia magna imperia everterunt.

haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est imperiumque crescit — et iam in Graeciam Asiamque transcendimus omnibus libidinum illecebris repletas et regias etiam adtrectamus gazas — , eo plus horreo,

ne illae magis res nos ceperint quam nos illas. infesta, mihi credite, signa ab Syracusis illata sunt huic

142
urbi. iam nimis multos audio Corinthi et ornamenta laudantis mirantisque et antefixa deorum Romanorum ridentis.

ego hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis manere patiemur.

patrum nostrorum memoria per legatum Cineam Pyrrhus non virorum modo sed etiam mulierum animos donis temptavit. nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat; accepit.

quam causam fuisse censetis? eadem fuit, quae maioribus nostris nihil de hac re lege sanciundi;

nulla erat luxuria, quae coerceretur. sicut ante morbos necesse est cognitos esse quam remedia eorum, sic cupiditates prius natae sunt quam leges quae iis modum facerent.

quid legem Liciniam excitavit de quingentis iugeribus nisi ingens cupido agros continuandi? quid legem Cinciam de donis et muneribus, nisi quia vectigalis iam et stipendiaria plebs esse senatui coeperat?

itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem desideratam esse, quae modum sumptibus mulierum faceret, aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant.

si nunc cum illis donis Cineas urbem circumiret, stantis in publico invenisset, quae acciperent.

atque ego nonnullarum cupiditatium ne causam quidem aut rationem inire possum. nam ut, quod alii liceat, tibi non licere aliquid fortasse naturalis aut pudoris aut indignationis habeat, sic aequato omnium cultu quid unaquaeque vestrum veretur ne in se conspiciatur?

pessimus quidem pudor est vel parsimoniae vel paupertatis; sed utrumque lex vobis demit, cum id, quod habere non licet, non habetis.

“hanc” inquit “ipsam exaequationem non fero” illa locuples. “cur non insignis auro et purpura conspicior? cur paupertas aliarum sub hac legis specie latet, ut, quod habere non possunt, habiturae, si liceret, fuisse videantur?”

vultis hoc certamen uxoribus vestris inicere, Quirites, ut divites id habere velint, quod nulla alia possit;

143
pauperes, ne ob hoc ipsum contemnantur, supra vires se extendant?