Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti; quid, si in media Peloponneso arcem sibi fecerint, futurum nobis est? linguam tantum Graecorum habent, sicut speciem hominum;

moribus ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, immo quam immanes beluae vivunt. itaque vos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis, ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.”

Romanus, cunctis undique increpantibus Aetolos, responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnis in eos videret, ut sedandi potius quam irritandi essent.

contentum itaque opinione ea, quae de Romanis Aetolisque esset, referre se dixit, quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis Argos.

cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro viribus suis quaeque civitates mitterent, est hortatus. ad Aetolos legatum

161
etiam misit, magis ut nudaret animos, id quod evenit, quam spe impetrari posse.

tribunis militum, ut exercitum ab Elatia arcesserent, imperavit.

per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere; Romam eundum ad senatum iis esse.

ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus mille occurrit, et procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra.

postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt.

praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arces — nam duas habent Argi — et loca alia, quae aut opportuna aut suspecta erant, validis praesidiis firmavit;

sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat; et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit.

Damocles erat Argius, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo, iureiurando interposito, de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet, incautior fidei aestimator fuit.

conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos,