Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

an aequum censeatis nobilissimam vetustissimamque civitatem, in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse.

haec consultatio, ut videtis, tota de re pertinente ad vos est; Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius civitatis servitus non plenam nec integram gloriam esse sinit.

ceterum, si vos nec cura eius civitatis nec exemplum nec periculum movet, ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique facimus. de hac re vos consulo, staturus eo, quod plures censueritis.”

post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt.

cum legatus Atheniensium, quantum poterat, gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset, “imploratos auxilium adversus Philippum tulisse opem,

non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium”

indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium, cum fateri praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos.

igitur Alexander, princeps gentis, invectus primum in Atheniensis, libertatis quondam duces auctores, adsentationis propriae gratia communem prodentis,

questus deinde est Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna transfugas, et Corinthum recepisse et id agere,

160