Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

milites veteres, periti hostium bellique, dubiam pugnam fecerunt. nec tamen ea pugna debellatum est; decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum.

consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hispanis adimit.

quam rem adeo aegre passi, ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam vitam rati sine armis esse.

quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis “non nostra” inquit “magis quam vestra refert vos non rebellare, si quidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est.

id ut ne fiat, uno modo arbitror caveri posse, si erit, ne possitis rebellare.

volo id quam mollissima via consequi. vos quoque in ea re consilio me adiuvate.

nullum libentius sequar, quam quod vosmet ipsi attuleritis.” tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit.

cum revocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos, qui nondum parebant, profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes, qui circa incolebant, populos in deditionem accepit.

Segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et pluteis cepit.

eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus, quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant,

huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant; et ita

156
mota omnia accepit, ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subventum foret, ultra sustentaturi fuerint.