Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eques immissus turbavit extemplo aciem eorum. pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit;

milites veteres, periti hostium bellique, dubiam pugnam fecerunt. nec tamen ea pugna debellatum est; decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum.

consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hispanis adimit.

quam rem adeo aegre passi, ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam vitam rati sine armis esse.

quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis “non nostra” inquit “magis quam vestra refert vos non rebellare, si quidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est.