Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

castra ab Romanis inpigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam oppugnassent.

stativis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et saucios curaret et a tanto terrore animos reficeret.

Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua vicosque passim dilapsi sunt.

Marcellus Pado confestim traiecto in Comensem, ubi Insubres Comensibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit. Galli, feroces Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt; et primo adeo acriter invaserunt,

ut antesignanos inpulerint. quod ubi Marcellus animadvertit, veritus, ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnis turmas in hostem emisit.

quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit.

nec ultra sustinuere certamen Galli, quin terga verterent atque effuse fugerent.

in eo proelio supra quadraginta milia hominum caesa Valerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Iovi donum in aede positum scribit.

castra eo die Gallorum expugnata direptaque, et Comum oppidum post dies paucos captum. castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt.

id quoque inter scriptores ambigitur, utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit adversamque pugna oblitteraverit, an victoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.

sub haec tam varia fortuna gesta

127
L. Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in Boios venit.

iam castro Mutilo adpropinquabat, veritus, ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque, exercitum eadem via, qua adduxerat, reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit.

inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragraverunt.

ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi causa in armis erat — tunc in devias silvas recesserat — , in deditionem venerunt. in Ligures inde traductus exercitus.