Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est haberi coeptus; eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum in civitates nominatim pronuntiabantur.

Orestis — Macedonum ea gens est — , quod primi ab rege defecissent suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati.

Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes, ut ex foedere sibi restituerentur, ad senatum reiecerunt.

Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt.

Corinthus et Triphylia et Heraea — Peloponnesi et ipsa urbs est — reddita Achaeis.

Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio; ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem his civitatibus dedit Carysto adiecta.

Pleurato Lychnidus et Parthini dati; Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella, quae per belli tempus Philippo capta ademisset.

dimisso conventu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suae quisque regionis civitates discesserunt,

P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum et Thraeciae urbes, P. Villius et L. Terentius ad regem Antiochum,

Cornelius ad Philippum. qui de

125
editis mandatis percunctatus, si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus posset,

cum rex gratias quoque se acturum diceret, si quid,