Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant,

dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. enim per multas iam aetates continua bella Macedonas;

ipso quoque regnante et navalibus bellis adversus Rhodios Attalumque et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnus numerus.

ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad revocabantur.

ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnis copias Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie hostem opperiebatur.

et Quinctius eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas pervenit.