Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi ceteri quidem data quanticunque quiete temporis simul animos corporaque remiserant;

Philippum, quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxaverat animum, tanto magis intentum in universum eventum belli curae angunt, non hostis modo timentem, qui terra marique urgebant,

sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent, et Macedonas ipsos cupido novandi res caperet.

itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui iusiurandum — ita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippi — exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis ademptam,

Megalopolitis Alipheran, contendentibus numquam urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis, quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent.

et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat;

ad Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime invidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum

55
in vincla coniecit ingenti popularium gaudio.