Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

necdum enim sciebat, utrum successor sibi alter ex novis consulibus mitteretur, an, quod summa vi ut tenderent amicis et propinquis mandaverat, imperium prorogaretur;

aptum autem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare.

in sinu Maliaco prope Nicaeam litus elegere. eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una nave rostrata venit.

erant cum eo principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis, Cycliadas.

cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus, Attali legatus, et Agesimbrotus, praefectus Rhodiae classis, et Phaeneas, princeps Aetolorum, et Achaei duo,

Aristaenus et Xenophon. inter hos Romanus ad extremum litus progressus, cum rex in proram navis in ancoris stantis processisset,