Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia, ut vix parentes ab liberis temperaverint.

Pisias Pellenensis erat; filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius, quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat.

is diu obtestatus filium, ut consulere Achaeos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem universam perditum iret,

postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis pervicit,

ut postero die coniungeret iis se, qui referebant. qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus relationem

75
ac prae se ferentibus, quid decreturi essent,

Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante.

Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis, captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos, ubicumque servirent, Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat;

iam Argivi, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, privatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique illigati Philippo erant.

ob concilio, quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam, excesserunt, veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.

ceteri populi Achaeorum, cum sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt;

cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus,

quo Romam mitti legati possent, dilata est; in praesentia tris legatos ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante.

et hi quidem e regione portae, quae fert Sicyonem, posuerunt castra; Romani in Cenchreas versam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo, alterius maris portu, oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium.

postquam uno animo omnes, et Macedones tamquam communem patriam tuebantur, et Corinthii ducem praesidii Androsthenen secus quam civem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in vi et armis et operibus erat.

undique aggeres facili aditu ad moenia admovebantur.

aries ex ea parte, quam Romani oppugnabant, aliquantum

76
muri diruerat; in quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium inter eos ac Romanos ortum est.

ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat, quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint.

transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars navales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi; hos desperata salus, si Romani vicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat.

promunturium est adversus Sicyonem quam vocant Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum.

eo Philocles, regius et ipse praefectus, mille et quingentos milites per Boeotiam duxit. praesto fuere ab Corintho lembi, qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent.