Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil trepidavere Thessali ad primum adventum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe stativis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur, praesidia per occasiones summittebat.

sub idem fere tempus, quo consul adversus Philippum primum in Epiri faucibus posuit castra,

et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimaeque orae imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram travectus,

postquam profectam inde classem audivit, nihil morandum ratus, cum ad Samen insulam adsecutus esset,

dimisso Livio, cui successerat, tarde inde ad Maleum trahendis plerumque remulco navibus, quae cum commeatu sequebantur, pervenit.

a Maleo, iussis ceteris, quantum maxime possent maturare, sequi, ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeum praecedit accepitque naves relictas ibi ab L. Apustio legato ad praesidium Athenarum.

eodem tempore duae ex Asia classes profectae, una cum Attalo rege — eae quattuor et viginti quinqueremes erant — , Rhodia altera viginti navium tectarum;

Agesimbrotus praeerat. hae circa insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt.