Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde cum ageretur, quae civitates liberandae essent, Thessalos primos omnium nominavit consul. ad id vero adeo accensus indignatione est rex, ut exclamaret: “quid victo gravius imperares, T. Quincti?”,

atque ita se ex colloquio proripuit; et temperatum aegre est, quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent.

postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt;

deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere.

pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae.

multis hinc atque illinc vulneribus acceptis, cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit.

cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo, principe Epirotarum, missus deducitur ad

61
consulem.

is se in eo saltu, qui regiis teneretur castris, armentum pascere solitum ait omnes montium eorum amfractus callesque nosse.