Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

idem ibi somnus eademque neglegentia erat, quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat.

excitati nuntio trepido et praetor Atheniensium et Dioxippus, praefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus tuba signum ex arce dari iubent, ut hostis adesse omnes scirent.

ita undique ad portas, ad muros discurrunt. paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, appropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium,

ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit vi aperta propalam usurus, quando parum dolus

23
profuerat.

ab Dipylo accessit. porta ea, velut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra extraque latae viae sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent, et extra limes mille ferme passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium praeberet.

eo limite Athenienses cum Attali praesidio et cohorte Dioxippi acie intra portam instructa signa extulerunt.

quod ubi Philippus vidit, habere se hostis in potestate ratus et odium diu optata caede — neque enim ulli Graecarum civitatium infestior erat — expleturum, cohortatus milites, ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa,

ibi aciem esse debere, ubi rex esset, concitat ecum non ira tantum, sed etiam gloria elatus,