Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti.

qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos, ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur;

si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones,

582
quas peterent. raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari;

populum Romanum eo invictum esse, quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit. et hercule mirandum fuisse, si aliter faceret.

ex insolentia, quibus nova bona fortuna sit, inpotentes laetitiae insanire; populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse,

— ceterorum miserabilior oratio fuit commemorantium, ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis, qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis, superesse praeter Carthaginis moenia;

his inclusos non terra, non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit,