Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

est quidem eius, qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis; sed forsitan non indigni simus, qui nobismet ipsi multam inrogemus.

non recusamus, quin omnia, propter quae ad bellum itum est, vestra sint, Sicilia, Sardinia, Hispania, quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari.

Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio.

negaverim propter non nimis sincere petitam aut expectatam nuper pacem suspectam esse vobis Punicam fidem. multum, per quos petita sit, ad fidem tuendae pacis pertinet, Scipio.

vestri quoque, ut audio, patres non nihil etiam ob hoc, quia parum dignitatis in legatione erat, negaverunt pacem:

Hannibal peto pacem, qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor ear, propter quam petii.

et quem ad modum, quia a me bellum coeptum est, ne quem eius paeniteret, quoad ipsi invidere dei, praestiti, ita adnitar, ne quem pacis per me partae paeniteat.”

adversus haec imperator Romanus in hanc fere sententiam respondit: “non me fallebat, Hannibal, adventus tui spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse;

neque tu id sane dissimulas, qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter ea, quae iam pridem in nostra potestate sunt.

ceterum ut tibi curae est sentire cives tuos, quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est, ne, si quae pepigerunt, hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant.

indigni, quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia, neque nos de Hispania fecimus bellum; et Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt

569
arma: