Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque se inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii coerceret.

“proinde quiesse erit melius; i” inquit, “lictor, submove turbam et da viam domino ad prendendum mancipium!” cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimovit, desertaque praeda iniuriae puella stabat.

Verginius, ubi nihil usquam auxilii vidit,

188
“quaeso” inquit, “Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus; deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari, quid hoc rei sit, ut, si falso pater dictus sum, aequiore hinc animo discedam.”

data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas, quibus nunc novis est nomen, atque ibi ab lanio cultro arrepto “hoc te uno quo possum” ait “modo, filia, in libertatem vindico.” pectus deinde puellae transfigit respectansque ad tribunal “te” inquit, “Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.”

clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius conprendi Verginium iubet. ille ferro quacumque ibat viam facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit.

Icilius Numitoriusque exangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant. sequentes clamitant matronae:

eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?, cetera, quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior inbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.

virorum et maxime Icili vox tota tribuniciae potestatis ac provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.

concitatur multitudo partim atrocitate sceleris, partim spe per occasionem repetendae libertatis.

Appius nunc vocari Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuvenum per turbam vadens in vincula duci iubet.

iam circa Icilium non solum multitudo, sed duces quoque multitudinis erant, L. Valerius et M. Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret, vindicare se a privato Icilium aiebant; si vim adferre conaretur, ibi quoque inpares fore. atrox rixa oritur.

Valerium Horatiumque lictor decemviri invadit; franguntur a multitudine fasces. in contionem Appius escendit; secuntur Horatius Valeriusque. .

189
eos contio audit;

decemviro obstrepitur. iam pro imperio Valerius discedere a privato lictores iubebat, cum fractis animis Appius vitae metuens in domum se propinquam foro insciis adversariis capite obvoluto recipit.

Sp. Oppius, ut auxilio collegae esset, in forum ex altera parte inrumpit. videt imperium vi victum. agitatus deinde consiliis, ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepidaverat, senatum postremo vocari iussit.

ea res, quod magnae parti patrum displicere acta decemvirorum videbantur, spe per senatum finiendae potestatis eius multitudinem sedavit. senatus

nec plebem inritandam censuit et multo magis providendum, ne quid Verginii adventus in exercitu motus faceret.