Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consul differendum negat: illo clamore non adventum modo significari, sed rem ab suis coeptam; mirumque esse, ni iam exteriore parte castra hostium oppugnentur.

itaque arma suos capere et se subsequi iubet. nocte initum proelium est; legionibus dictatoris clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine esse.

iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant, cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum versi vacuam noctem operi dedere; pugnatumque cum consule ad lucem est.

luce prima iam circumvallati ab dictatore erant et vix adversus unum exercitum pugnam sustinebant. tum a Quinctiano exercitu, qui confestim a perfecto opere ad arma rediit, invaditur vallum. hic instabat nova pugna; illa nihil remiserat prior.

tum ancipiti malo urgente a proelio ad preces versi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione victoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent. ab consule ad dictatorem ire iussi; is ignominiam infensus addidit:

Gracchum Cloelium ducem

169
principesque alios vinctos ad se adduci iubet, oppido Corbione decedi. sanguinis se Aequorum non egere; licere abire; sed, ut exprimatur tandem confessio subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros.

tribus hastis iugum fit humi fixis duabus superque eas transversa una deligata. sub hoc iugum dictator Aequos misit.

castris hostium receptis plenis omnium rerum — nudos enim emiserat — praedam omnem suo tantum militi dedit;

consularem exercitum ipsumque consulem increpans “carebis” inquit “praedae parte, miles, ex eo hoste, cui prope praedae fuisti; et tu, L. Minuci, donec consularem animum incipias habere, legatus his legionibus praeeris.”

ita se Minucius abdicat consulatu iussusque ad exercitum manet. sed adeo tum imperio meliori animus mansuete oboediens erat, ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor et coronam auream dictatori libram pondo decreverit et proficiscentem eum patronum salutaverit.

Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo veniebat agmine urbem ingredi iussit. ducti ante currum hostium duces, militaria signa praelata, secutus exercitus praeda onustus. epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domus,

epulantesque cum carmine triumphali et sollemnibus iocis comisantium modo currum secuti sunt.