Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui ter consul fuerat, cum

152
multa referret sua familiaeque decora,

adfirmabat neque in Quinctia gente neque in civitate Romana tantam indolem tam maturae virtutis umquam extitisse; suum primum militem fuisse, se saepe vidente pugnasse in hostem;

Sp. Furius: missum ab Quinctio Capitolino sibi eum in dubiis suis rebus venisse subsidio; neminem unum esse, cuius magis opera putet rem restitutam.

L. Lucretius, consul anni prioris, recenti gloria nitens, suas laudes participare cum Caesone, memorare pugnas, referre egregia facinora nunc in expeditionibus, nunc in acie, suadere et monere, iuvenem egregium, instructum naturae fortunaeque omnibus bonis,

maximum momentum rerum eius civitatis, in quamcumque venisset, suum quam alienum mallent civem esse.

quod offendat in eo, fervorem et audaciam, aetatem cottidie magis auferre; quod desideretur, consilium, id in dies crescere. senescentibus vitiis, maturescente virtute sinerent tantum virum senem in civitate fieri.