Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postero die coepta ex arce a Poenis pugna et Hannibal iam scalis aliisque omnibus ad oppugnationem paratis subibat muros, cum repente in eum nihil minus quam tale quicquam timentem patefacta porta erumpunt Romani.

ad ducentos improvidos cum invasissent occidunt; ceteros Hannibal, ut consulem adesse sensit, in castra recipit, nuntioque misso ad eos, qui in arce erant, ut sibimet ipsi consulerent, nocte motis castris abiit.

et qui in arce erant, igni iniecto tectis, quae tenebant, ut is tumultus hostem moraretur, agmen suorum fugae simili cursu ante noctem adsecuti sunt.

Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et vacua vidit castra, vocatos ad contionem Locrenses graviter ob defectionem incusavit;

de auctoribus supplicium sumpsit bonaque eorum alterius factionis principibus ob egregiam fidem adversus Romanos concessit.

publice nec dare nec eripere se quicquam Locrensibus dixit; Romam mitterent legatos; quam senatus aequum censuisset, eam

496
habituros.

illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis futures, quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint.

ipse Pleminio legato praesidioque, quod ceperat, ad tuendam urbem relicto, cum quibus venerat copiis Messanam traiecit. ita superbe