Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et qui in arce erant, igni iniecto tectis, quae tenebant, ut is tumultus hostem moraretur, agmen suorum fugae simili cursu ante noctem adsecuti sunt.

Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et vacua vidit castra, vocatos ad contionem Locrenses graviter ob defectionem incusavit;

de auctoribus supplicium sumpsit bonaque eorum alterius factionis principibus ob egregiam fidem adversus Romanos concessit.

publice nec dare nec eripere se quicquam Locrensibus dixit; Romam mitterent legatos; quam senatus aequum censuisset, eam

496
habituros.

illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis futures, quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint.

ipse Pleminio legato praesidioque, quod ceperat, ad tuendam urbem relicto, cum quibus venerat copiis Messanam traiecit. ita superbe

et crudeliter habiti Locrenses ab Carthaginiensibus post defectionem ab Romanis fuerant, ut modicas iniurias non aequo modo animo pati sed prope libenti possent;

verum enim vero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque avaritia superaverunt, ut non armis, sed vitiis videretur certari.