Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum viginti rostratis se ac L. Scipionem ab dextro cornu, ab laevo totidem rostratas et C. Laelium praefectum classis cum M. Porcio Catone — quaestor is tum erat — onerariis futurum praesidio.

lumina in navibus singula rostratae, bina onerariae haberent; in praetoria nave insigne nocturnum trium luminum fore.

Emporia ut peterent, gubernatoribus edixit. fertilissimus ager eoque abundans omnium copia rerum est regio, et inbelles, quod plerumque in uberi agro evenit, barbari sunt, priusque, quam ab Carthagine subveniretur, opprimi videbantur posse.

iis editis imperiis redire ad naves iussi et postero die deis bene iuvantibus signo dato solvere naves.

multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae erant; ceterum non eo bello solum — nec id mirum, praedatum enim tantummodo

518
pleraeque classes ierant — , sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit;

quamquam, si magnitudine classes aestimares, et bini consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratae in illis classibus fuerant, quot onerariis Scipio tum traiciebat;

nam praeter quadraginta longas naves quadringentis ferme onerariis exercitum travexit.

sed et bellum bello secundum priori ut atrocius Romanis videretur, cum quod in Italia bellabatur, tum ingentes strages tot exercituum simul caesis ducibus effecerant,

et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam ingenti ad incrementa gloriae celebratus converterat animos,

simul et mens ipsa traiciendi nulli ante eo bello duci temptata, quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendumque et finiendum in Africa bellum se transire vulgaverat.