Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

omnes deinde alias curas una occupavit postquam Locrensium clades, quae ignoratae ad eam diem fuerant, legatorum adventu vulgatae sunt.

nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras hominum inritavit.

decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes, ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.

quaerentibus consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Pleminio legato Romanisque militibus, quae pati ne Carthaginienses quidem velit populus Romanus; orare, uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.

senatu dato maximus natu ex iis: “scio, quanti aestimentur nostrae apud vos querellae, patres conscripti, plurimum in eo momenti esse, si probe sciatis, et quo modo proditi Locri Hannibali sint et quo modo pulso Hannibalis praesidio restituti in dicionem vestram;

quippe si et culpa defectionis procul a publico consilio absit, et reditum in vestram dicionem appareat non voluntate solum, sed ope etiam ac virtute nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam indignas iniurias ab legato vestro militibusque fieri.

sed ego causam utriusque defectionis nostrae in aliud tempus differendam arbitror esse duarum rerum gratia,

unius, ut coram P. Scipione, qui Locros recepit et omnium nobis recte perperamque factorum est testis, agatur; alterius, quod, qualescumque sumus,

506
tamen ea, quae passi sumus, pati non debuimus.