Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri, quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent, quid sentirent; cum bona venia se auditurum.

ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi, utrum vellet, liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei:

“quoniam igitur, adulescens, quid sentires, non dissimulasti,

487
tibi expediam, cui tu arma equumque et cetera militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque.”

laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat, tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere.

ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica inpensa. docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat, ipsum militaturum, qui ita non fecisset.

egregiam hanc alam equitur evasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuvisse.

legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militaverant,

quos cum optima disciplina institutos credebat, tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum: nihil enim parvum, sed Carthaginis iam excidia agitabat animo.

inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit; veteres naves reficit et cum iis C. Laelium in Africam praedatum mittit; novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.

praeparatis omnibus ad bellum Syracusas nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas venit.

Graeci res a quibusdam Italici generis eadem vi, qua per bellum ceperant, retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant.