Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites, qui secum in Africam traicerent, legit, diemque iis, qua equis armisque instructi atque ornati adessent, edixit.

gravis ea militia procul domo terra marique labores multos magna pericula allatura videbatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat.

ubi dies, quae edicta erat, advenit, arma equosque ostenderunt. tum Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam gravem et duram horrere militiam;

si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri, quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent, quid sentirent; cum bona venia se auditurum.

ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi, utrum vellet, liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei:

“quoniam igitur, adulescens, quid sentires, non dissimulasti,

487
tibi expediam, cui tu arma equumque et cetera militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque.”