Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Scipio castris prope urbem positis priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe in tres partes exercitum dividit,

ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps proelium fuit:

non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat; etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut in periculo essent, ne suspensi in murum extraherentur.

quod ubi animadvertit Scipio, nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse, et iam eo superare hostem, quod ex muro pugnaret,

duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus. quae res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum

425
praesidium metu, ne prodita urbs esset, relictis stationibus in unum se colligeret.

timor inde oppidanos incessit, ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine, an Hispanus esset, obvii passim caederentur;

itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes, ne tela procul coicerentur, dextras nudas ostentantes, ut gladios abiecisse appareret.

id utrum parum ex intervallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit, incompertum est: impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam adversa acies caesi; eademque porta signa infesta urbi inlata.

et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum — ita enim praeceptum erat — citato equo pergebat; additum erat et triariorum equiti praesidium;

legionarii ceteras partis urbis pervadunt, direptione et caede obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt.

Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt oppidanorum quoque trecenti ferme, qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suae redditae res.

cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.

laeta et ipsis, qui rem gessere, urbis eius oppugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum adventum suum ingentem turbam captivorum prae se agentes fecerunt.

Scipio conlaudato fratre cum, quanto poterat verborum honore, Carthagini ab se captae captam ab eo aequasset,

quia et hiems instabat, ut nec temptare Gades nec disiectum passim per provinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit, dimissisque in hiberna legionibus,

L. Scipione fratre Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captivis ipse Tarraconem concessit.

eodem anno classis Romana cum M. Valerio Laevino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa

426
Uticensi Carthaginiensique agro late fecit.

extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae praedae actae sunt. repetentibus Siciliam classis Punica — septuaginta erant longae naves — occurrit. decem et septem naves ex iis captae sunt quattuor in alto mersae, cetera fusa ac fugata classis.

terra marique victor Romanus cum magna omnis generis praeda Lilybaeum repetit. tuto inde maria pulsis navibus magni conmeatus frumenti Romam subvecti.