Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

: M. Silanus eodem iure, eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati vindices maiestatis imperii deessent?

utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam, contra cives vestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare velletis? quam ob noxam patriae?

Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exilium, ut iret ad oppugnandam patriam, impulit; revocavit tamen a publico parricidio privata pietas:

vos qui dolor, quae ira incitavit? stipendiumne diebus paucis imperatore aegro serius numeratur satis digna causa fuit, cur patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum vobis esset?

insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum vis morbi quam in vestras mentes invasit.

horret animus referre quid crediderint homines, quid speraverint, quid optaverint: auferat omnia inrita oblivio, si potest; si non, utcumque silentium tegat.

non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam: quanto creditis facta vestra atrociora

459
esse quam dicta mea? et me ea, quae fecistis, pati aequum censetis; vos ne dici quidem omnia aequo

sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur. utinam tam facile vos obliviscamini eorum, quam ego

itaque quod ad universos vos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo.

Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt; vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse: de nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius consuluerunt.”

Vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus.

exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit;