Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ex captivis quaestione habita haec comperta consulique Laevino omnia ordine perscripta, ut sciret, quo statu Africae res essent:

quinque milia Numidarum cum Masinissa Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci,

qui Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore Italiam transgressus iungeret se Hannibali;

eo positam victoriam credere Carthaginienses; classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam, eamque se credere brevi traiecturam.

haec recitata a consule ita movere senatum, ut non expectanda comitia consuli censerent, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo provinciam redeundum.

illa disceptatio tenebat, quod consul Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi praeesset, dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum — eum autem Italia terminari — negabant dictatorem dici posse.

M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decrevit senatus, ut consul, priusquam ab urbe discederet, populum rogaret, quem dictatorem dici placeret eumque, quem populus iussisset, diceret dictatorem; si consul noluisset, praetor populum rogaret; si ne is quidem vellet, tum tribuni ad plebem ferrent.

cum consul se populum rogaturum negasset, quod suae potestatis esset, praetoremque vetuisset rogare, tribuni plebis rogarunt, plebesque scivit, ut Q. Fulvius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur.

sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte Siciliam abiit; destitutique patres litteras ad M. Claudium mittendas censuerunt, ut desertae ab conlega

362
rei publicae subveniret diceretque quem populus iussisset dictatorem.

ita a M. Claudio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus.

dictator postquam Romam venit, C. Sempronium Blaesum legatum, quem ad habuerat, in Etruriam provinciam ad exercitum misit in locum C. Calpurni praetoris, quem, ut Capuae exercituique suo praeesset,

litteris ipse comitia in quem diem primum potuit edixit; quae certamine inter tribunos dictatoremque iniecto perfici non potuerunt.

Galeria iuniorum, quae sorte praerogativa erat, Q. Fulvium et Q. Fabium consules dixerat, eodemque iure vocatae inclinassent, ni se tribuni plebis C. et L. Arrenii interposuissent,

qui neque magistratum continuari satis civile esse aiebant, et multo foedioris exempli eum ipsum creari, qui comitia haberet;

itaque si suum nomen dictator acciperet, se comitiis intercessuros; si aliorum praeterquam ipsius ratio haberetur, comitiis se moram non facere.