Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

non ipse se solum ea oppugnatione inpediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam moventem ex hibernis continuerat,

quippe reputantem, non solum quam lenta urbium oppugnatio esset, sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia victor regressus temptasset.

consules diversis itineribus profecti ab urbe velut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium, quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades,

simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos, ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur? adhuc adversa secundis pensando rem ad id tempus extractam esse:

cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam erexisse;

postea, cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse;

et ipsum intervallum loci, quod in ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum:

nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne onus incubuisse. qui eorum prior vicisset, intra paucos dies castra cum altero iuncturum.

terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus.

his anxii curis homines digredientes in provincias consules prosecuti sunt. memoriae proditum est plenum adhuc irae in civis M. Livium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio, ne, priusquam genus hostium cognosset, temere manum consereret, respondisse, ubi primum hostium agmen conspexisset, pugnaturum.

cum quaereretur, quae causa festinandi esset, “aut ex hoste egregiam gloriam”

408
inquit “aut ex civibus victis gaudium meritum certe, etsi non honestum, capiam.”

priusquam Claudius consul in provinciam pervenire per extremum finem agri Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis adortus C. Hostilius Tubulus incomposito terribilem tumultum intulit;