Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

scire enim se transfugae

380
nomen execrabile veteribus sociis, novis esse; neque eum se reprehendere morem hominum, si tamen anceps odium causa, non nomen faciat.

inde sua in duces Carthaginienses commemoravit avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares.

itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse; animum iam pridem ibi esse, ubi ius ac fas crederent coli. ad deos quoque confugere supplices, qui nequeant hominum vim atque iniurias pati;

se id Scipionem orare, ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit; quales ex ea die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret.

ita prorsus respondet Romanus nec pro transfugis habiturum, qui non duxerint societatem ratam, ubi nec divini quicquam nec humani sanctum esset.

productae deinde in conspectum iis coniuges liberique gaudio redduntur.

atque eo die in hospitium abducti; postero die foedere accepta fides, ad copias adducendas. isdem deinde castris tendebant, donec ducibus iis ad hostem perventum est.

proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat. pro castris equitum stationes habebant.

in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant, advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo contemptim impetum fecerunt, ut facile appareret, quid utrique parti animorum esset.

in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata.

atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt.

nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit campo in summo patentem; fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa praeceps oram eius omnem cingebat.

suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido faciliori ascensu ambibat.