Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant, quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostis arcebat.

et suppressit Romanorum vulnus imperatoris Ap. Claudi, cui suos ante prima signa adhortanti sub laevo umero summum pectus gaeso ictum est. magna vis tamen ante portam est caesa, ceteri trepidi in urbem conpulsi.

et Hannibal, postquam cohortis Hispanorum stragem vidit summaque vi castra hostium defendi, omissa oppugnatione recipere signa et convertere agmen peditum obiecto ab tergo equitatu, ne hostis instaret, coepit.

legionum ardor ingens ad hostem insequendum fuit; Flaccus receptui cani iussit, satis ad utrumque profectum ratus, ut et Campani, quam haud multum in Hannibale praesidii esset, et ipse Hannibal sentiret.

caesa eo die qui huius pugnae auctores sunt: octo milia hominum de Hannibalis exercitu, tria ex, Campanis tradunt, signaque Carthaginiensibus quindecim adempta, duodeviginti Campanis.

apud nequaquam tantam molem pugnae inveni plusque pavoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in castrat Romana Numidae Hispanique cum elephantis inrupissent,

elephanti per media castra vadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula iumentorum facerent;

fraudem quoque super tumultum adiectam inmissis ab Hannibale, qui habitu Italico gnari Latinae linguae iuberent consulum verbis, quoniam amissa castra essent, pro se quemque

299
militum in proxumos montes fugere;

sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque magna caede hostium; elephantos igni e castris exactos.

hoc ultimum — utcumque initum finitumque est — ante deditionem Capuae proelium fuit. medix tuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus.