Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

talia conquestos cum excedere ex templo, ut de postulatis eorum patres possent,

Laevinus iussisset, “maneant immo,” inquit Marcellus, “ut coram iis respondeam, quando ea condicione

329
pro vobis, patres conscripts, bella gerimus, at victos armis accusatores habeamus, duae captae hoc anno urbes, Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusae habeant.”

reductis in curiam legatis tum consul “non adeo maiestatis” inquit “populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim.

sed non quid ego fecerim in disquisitionem venit, — nam quidquid in hostibus feci ius belli defendit — , sed quid isti pati debuerint. qui si non fuerunt hostes, nihil interest, nunc an vivo Hierone Syracusas violaverim.

sin autem desciverunt a populo Romano, legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clausernnt, exercituque Carthaginiensium adversus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia, cum fecerint, indignatur?

tradentis urbem principes Syracusanorum aversatus sum; Sosim et Moericum Hispanum, quibus tantam rem crederem, potiores habui. non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: quis est vestrum,

qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem accepturum promiserit? odistis et exsecramini eos, qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis: tantum abest, ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis.

ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt, maximo argumento est me neminem, qui navatam operam rei publicae nostrae vellet, aversatum esse.

et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis nunc ad conloquium eundo temptavi pacem; et posteaquam neque legatos violandi verecundia erat, nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem vi atque armis Syracusas cepi.

quae captis acciderint, apud Hannibalem et Carthaginienses victos iustius quam apud victoris populi senatum quererentur.