Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis.

Capenates aliique qui accolae eius erant, primitiae frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. iis omnibus donis tum spoliatum templum. aeris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi.

huius populatio templi dubia inter scriptores est. Coelius Romam euntem ab Ereto devertisse eo Hannibalem tradit iterque eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur;

ex Campania in Samnium, inde in Paelignos pervenisse praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse, inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum venisse.

neque ibi error est, quod tanti ducistantique exercitus vestigia intra tam brevis aevi memoriam potuerint confundi — isse enim ea constat — , tantum id interest,

veneritne eo itinere ad urbem, an ab urbe in Campaniam redierit.

ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premendam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali.

namque per Samnium et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit, ut prope repentino adventu incautos oppresserit.

Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen adventum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul regressum Hannibalem.

inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem

305
Capuae retinendae deploratam apud Poenos esse.

edictum proconsulis ex senatus consulto propositum vulgatumque apud hostis, ut qui civis Campanus ante certam diem transisset, sine fraude esset.

nec facta est transitio metu magis eos quam fide continente, quia maiora in defectione deliquerant, quam quibus ignosci posset.

ceterum quem ad modum nemo private consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur.

nobilitas rem publicam deseruerant neque in senatum cogi poterant; in magistratu erat, qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua vim ac ius magistratui, quem gerebat, dempsisset;

iam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam apparebat, domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies expectabant;