Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque ora cum legionibus classibusque, quibus praeerant, decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebant naves.

tribus et viginti legionibus Romanis eo anno terra marique est gestum.

principio eius anni cum de litteris L. Marcii referretur, res gestae magnificae senatui visae; titulus. honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato “propraetor senatui” scripserat, magnam partem offendebat:

rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum

293
comitiorum in castra et provincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri.

et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem, proficiscerentur equites, qui ab Marcio litteras attulerant.

rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore senatui; adscribi “propraetori L. Marcio” non placuit, ne id ipsum, quod consultationi reliquerant, pro praeiudicato ferret.

dimissis equitibus de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiae congruebant, agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent, quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, cui Cn. Scipio imperator praefuisset.

ea res cum tribunis acta promulgataque est. sed aliud certamen occupaverat animos.

C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipitem perduxisse dictitans,

neminem praeter Cn. Fulvium ante conrupisse omnibus vitiis legiones suas, quam proderet. itaque vere dici posse prius eos perisse, quam viderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo victos esse.