Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
eodem tempore ex Sicilia litterae Marci Marcelli de postulatis militum, qui cum P. Lentulo militabant, in senatu recitatae sunt.
Cannensis reliquiae cladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est ne ante Punici belli finem in Italiam reportarentur.
hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta:
“consulem te, M. Marcelle, in Italia adissemus, cum primum de nobis etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperassemus,
in provinciam nos morte regum turbatam ad grave bellum adversus Siculos simul Poenosque mitti et sanguine nostro vulneribusque nostris senatui satisfacturos esse, sicut patrum memoria, qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant, adversus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt.
quamquam quod ob meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis, aut suscensetis?
ambo mihi consules et universum senatum intueri videor, cum te, M. Marcelle, intueor, quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicae et nostra fortuna esset.
sine, quaeso, priusquam de condicione nostra queror, noxam, cuius arguimur, nos purgare si non deum ira nec fato, cuius lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cuius tandem ea culpa fuit?
equidem miles nihil umquam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias ab senatu actas, quod non desperaverit de re publica cui post fugam a Cannis per omnes annos imperium.
ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum habuimus, honores petere et gerere et provincias obtinere audivimus.
an vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in haec villa capita saevire libet? et consuli primoribusque aliis civitatis fugere, cum spes alia nulla esset, turpe non fuit;
milites utique morituros in aciem misistis? ad Alliam prope omnis exercitus fugit; ad Furculas Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam:
tamen tantum afuit ab eo, ut ulla ignominia iis exercitibus quaereretur, ut et urbs Roma per eum exercitum, qui ab Allia Veios transfugerat,