Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Hippocrate vero interemptoEpicyde intercluso ab Syracusis et praefectis eius occisis, Carthaginiensibus omni possessione terra marique pulsis — quam superesse causam Romanis, cur non perinde ac si Hiero ipse viveret, unicus Romanae amicitiae cultor, incolumis Syracusas esse velint?
itaque nec urbi
omnium ingenti adsensu audita ea oratio est. praetores tamen prius creari quam legatos nominari placuit. ex ipsorum deinde praetorum numero oratores ad Marcellum,
quorum princeps “neque primo” inquit, “Syracusani a vobis defecimus, sed lieronymus, nequaquam tam in vos impius quam in nos;
nec postea pacem tyranni caede compositam Syracusanus quisquam, sed satellites regii Hippocrates atque Epicydes oppressis nobis hinc metu, hinc fraude turbaverunt. nec quisquam dicere potest aliquando nobis libertatis tempus fuisse, quod pacis vobiscum non fuerit.
nunc certe caede eorum, qui oppressas tenebant Syracusas, cum primum nostri arbitrii esse coepimus, extemplo venimus ad tradenda arma, dedendos nos, urbem, moenia, nullam recusandam fortunam, quae imposita a vobis fuerit.
gloriam captae nobilissimae pulcherrimaeque urbis Graecarum dei tibi dederunt, Marcelle. quidquid umquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit.
famaene credi velis quanta urbs a te capta sit, quam posteris quoque spectaculo esse, quo quisquis terra, quisquis mari venerit, nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusque tropaea, nunc tua de nobis ostendat, incolumesque Syracusas familiae vestrae sub clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas?
ne plus apud vos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat: diutius ille multo amicus quam hic hostis, et illius benefacta etiam t re sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius valuit.” et impetrabilia et tuta erant apud Romanos;
inter ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugae
arreptique armis praetores primum obtruncant, inde ad caedem Syracusanorum discurrunt quosque fors obtulit, irati interfecere atque omnia, quae in promptu erant, diripuerunt.
tum, ne sine ducibus essent, sex praefectos creavere, ut terni Achradinae ac Naso praeessent. sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.