Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

liberos fore suaque omnia habituros qui ante idus Martias exissent; post eam diem quique exissent quique ibi mansissent, hostium futuros numero.

ea pronuntiata Campanis atque ita spreta, ut ultro contumelias dicerent minarenturque.

Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones spe aut vi aut dolo arcis Tarentinae potiundae; quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter prodi id oppidum ratus.

ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad venerunt querentes simul orantesque. quibus

265
magnifice respondit et antea se solvisse obsidionem et nunc adventum suum consules non laturos.

cum hac spe dimissi legati vix regredi Capuam iam duplici fossa valloque cinctam potuerunt.

cum maxume Capua circumvallaretur, Syracusarum oppugnatio ad finem venit, praeterquam vi ac virtute ducis exercitusque, intestina etiam proditione adiuta.

namque Marcellus initio veris incertus, utrum Agrigentum ad Himilconem et Hippocraten verteret bellum,

an obsidione Syracusas premeret, quamquam nec vi capi videbat posse inexpugnabilem terrestri ac maritimo situ urbem nec fame, ut quam prope liberi a Carthagine commeatus alerent,

tamen, ne quid inexpertum relinqueret, transfugas Syracusanos — erant autem apud Romanos aliqui nobilissimi viri inter defectionem ab Romanis, quia ab novis consiliis abhorrebant, pulsi — conloquiis suae partis temptare hominum animos iussit et fidem dare, si traditae forent Syracusae, liberos eos ac suis legibus victuros esse.

non erat conloquii copia, quia multorum animi suspecti omnium curam oculosque converterant, ne quid falleret tale admissum.

servus unus exulum pro transfuga intromissus in urbem conventis paucis initium conloquendi de tali re fecit. deinde in piscatoria quidam nave retibus operti circumvectique ita ad castra Romana conlocutique cum transfugis, et iidem saepius eodem modo et alii atque alii. postremo ad octoginta facti.

et cum iam composita omnia ad proditionem essent, indicio delato ad Epicyden per Attalum quendam, indignantem sibi rem creditam non esse, necati omnes cum cruciatu sunt.

alia subinde spes postquam haec vana evaserat, excepit. Damippus quidam Lacedaemonius, missus ab Syracusis ad Philippum regem, captus ab Romanis navibus erat.

huius utique redimendi et Epicydae cura erat ingens, nec abnuit Marcellus, iam tum Aetolorum, quibus socii Lacedaemonii erant, amicitiam

266
adfectantibus Romanis.

ad conloquium de redemptione eius missis medius maxime atque utrisque opportunus locus ad portum Trogilorum propter turrim, quam vocant Galeagram, est visus.