Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

seditio inde paulisper tenuit cum alii manendum in Romanae

256
societatis fide, alii cedendum fortunae et urbem victoribus censerent. ceterum, ut plerumque fortuna et consilia mala vicerunt:

Atinio cum suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi ob in se mite ac iustum consultum volebant, quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt.

consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant,

corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum inpunita defectio esset.

ceterum ne Beneventum sine praesidio esset, et ut ad subita belli, si Hannibal, quod haud dubitabant, ad opem ferendam sociis venisset, equitis vim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac levi armatura venire iubent: legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret.