Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Campani audita sua pariter sociorumque clade legatos ad Hannibalem miserunt, qui nuntiarent duos consules ad Beneventum esse, diei iter a? Capua, tantum non ad portas et muros bellum esse; ni propere subveniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium venturam.

ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti debere esse, ut Capuam, quam Carthagini aequare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat.

Hannibal curae sibi fore rem Campanam pollicitus in praesentia duo milia equitum cum legatis mittit, quo praesidio agros populationibus possent prohibere.

Romanis interim sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae praesidiique, quod ibi obsideretur, cura est. C. Servilius legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio praetore in Etruriam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot navibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias pervenit.

cuius adventu, qui ante in exigua spe vocati saepe ad transitionem ab hostibus per conloquia erant, ultro ad transeundum hostis vocabant sollicitabantque. et erat satis validum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam a Metaponto militibus.