Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit.

iamque intra vallum Paeligni pugnabant, cum altera parte Valerio Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis ignaviam,

qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, “iam hoc signum et hic centurio” inquit “intra vallum hostium erit: sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.”

manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. iam et consul, ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio, ab resistendo revocandoque ad incitandos hortandosque versus milites, ostendere, in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium legio esset.

itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur, armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque. multi volnerati, etiam quos vires et sanguis desereret, ut intra vallum hostium caderent, nitebantur.