Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam advenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem inmixtis agrestibus et servis sublatum.

his satis compertis consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent: castra Punica oppugnanda esse.

quarta vigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi relictis paulo ante lucem cum ad castra pervenissent, tantum pavoris iniecerunt, ut, si in castra posita essent, dubie primo impetu capi potuerint.

altitudo loci et munimenta defenderunt, quae nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili ascensu poterant.

luce prima proelium ingens accensum est. nec vallum modo tutantur Poeni, sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentis

253
per ardua hostes.

vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.

itaque convocatis legatis tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait: tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero castra castris hostium iungi, ne exire inde Campani neve Hanno regredi posset;

id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo versuros bellum. haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit.

proxima ea parte hostibus erat cohors Paeligna, cuius praefectus Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit.

inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit.