Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Romae consules praetoresque usque ad ante diem quintum kal.

Maias Latinae tenuerunt. eo die perpetrato sacro in monte in suas quisque provincias proficiscuntur. religio deinde nova obiecta est ex carminibus Marcianis.

vates hic Marcius inlustris fuerat, et cum conquisitio priore anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Aemili praetoris urbani, qui eam rem agebat, manus venerant.

is protinus novo praetori Sullae tradiderat. ex huius Marcii carminibus alterius post rem factam editi comprobata auctoritas eventu alteri quoque, cuius nondum tempus venerat, adferebat fidem.

priore carmine Cannensis praedicta clades in haec fere verba erat: “amnem, Troiugena, fuge Cannam, ne te alienigenae cogant in campo Diomedis conserere manus.

sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum, multaque milia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque avibus ferisque, quae incolunt terras, is fuat esca caro tua. nam mihi ita Iuppiter fatus est.”

et Diomedis Argivi campos et Cannam flumen ii, qui militaverant in iis locis, iuxta atque ipsam cladem agnoscebant.

tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius, quia incertiora futura praeteritis sunt, sed perplexius etiam scripturae genere.

“hostis, Romani, si expellere vultis, vomica quae gentium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant, cum populus

251
dederit ex publico partem, partem privati uti conferant pro se atque suis.

is ludis faciendis praeerit praetor is, qui ius populo plebeique dabit summum. decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant. hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res vestra melior; nam is divus extinguet perduellis vestros, qui vestros campos pascit placide.”