Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae claraeque vel ob insignem munimento naturali locum vel ob sacrata omnia vestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam pervasit.

et quia caede infanda rebantur non hominum tantum sed etiam deorum sedem violatam esse, tum vero etiam qui ante dubii fuerant defecere ad Poenos.

Hippocrates inde Murgantiam, Himilco Agrigentum sese recepit, cum acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum admovissent. Marcellus retro in Leontinos redit frumentoque

et aliis in castra convectis, praesidio modico ibi relicto ad Syracusas obsidendas venit.

inde Appio Claudio Romam ad consulatum petendum misso T.

224
Crispinum in eius locum classi castrisque praeficit veteribus;

ipse hibernacula quinque milia passuum ab Hexapylo — Leonta vocant locum — communiit aedificavitque. haec in Sicilia usque ad principium hiemis gesta.

eadem aestate et cum Philippo rege, quod iam ante suspectum fuerat, motum bellum est.

legati ab Orico ad M. Valerium praetorem venerunt, praesidentem classi Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nuntiantes Philippum primum Apolloniam temptasse lembis biremibus centum viginti flumine adverso subvectum;

deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admovisse; eamque urbenm, sitam in neque moenibus neque viris atque validam, primo impetu oppressam esse.