Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique.

quos ubi ex signis armorumque habitu cognovere, Hippocrates atque Epicydes ramos oleae ac velamenta alia supplicum porrigentes orare, ut reciperent sese, receptos tutarentur, neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.

enimvero conclamant, bonum ut animum haberent: omnem se cum illis fortunam subituros.

inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque necdum, quae morae causa foret, pervenerat ad duces. postquam Hippocraten atque Epicyden adesse ordines pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat dubie adprobantium adventum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt.

qui mos ille, quae licentia Cretensium esset, rogitantes conloquia serendi eum hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini

215
suo, conprehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati.

ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse.

solliciti incertique rerum suarum Megara, unde profecti erant, referri signa iubent nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt.

fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis velut interceptas litteras, quas ipse composuerat, recitat: “praetores Syracusani consuli Marcello.”

secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset.

sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam, nec umquam Syracusas quieturas, donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset itaque daret operam,

ut eos, qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent, in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas.

haec cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est, ut praetores inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas.

et ne fuga quidem eorum seditio conpressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant; nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent, non a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus praeciderent sibi et,