Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. est praetoribus ac delectis senatorum militare consilium, iussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul consulere.
cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit cum eis mittique legatos ad rem confirmandam.
dies ita multi intercesserunt, ex Leontinis legati praesidium finibus suis orantes venerunt; quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos.
Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt.
et mittentibus. et missis ea laeta expeditio fuit; nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur. ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo mox in graviorem morbum recideret.
Hippocrates enim finitima provinciae Romanae primo furtivis excursionibus vastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit.
quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam umquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo, sed tota procul Sicilia ablegarentur.
Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset, aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat, avertere etiam ab Syracusanis coepit:
nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis, ut quicumque populi sub
renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequom censere se liberos esse, vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus Syracusas concursum sit.
itaque aut eximendum id de foedere esse, aut legem foederis non accipiendam. facile multitudini persuasum;
legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae querentibus et Hippocratem atque abire seu Locros seu quo Drallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus ferociter responsum est neque mandasse sese Syracusanis,
ut pacem pro se cum Romanis facerent, neque teneri alienis foederibus.