Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui fessus tandem uxoris vocibus monentis nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit.

huic et genus et fortuna honesta erant, nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat. itaque fidem priorem potioremque ratus, quam patriae debebat, indicium ad praetores defert.

qui ubi rem haud vanam esse certis indiciis conpererunt, consultis senioribus et auctoritate eorum praesidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt.

et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio

208
tandem facto indicem in curiam introduxerunt.

qui cum ordine omnia edocuisset: principium coniurationis factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis, quibus Themisto iuncta esset;

Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum, bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum;

iam mercennariorum manum imperiis Adranodori paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam; singula deinde, quae per quosque agerentur, totamque viris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. et senatui quidem tam iure caesi quam Hieronymus videbantur;

ante curiam variae atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt, ut silentes plebem in contionem sequerentur.

Sopatro mandatum ab senatu et a collegis, ut verba faceret.

is, tamquam reos ageret, ab ante acta vita orsus, quaecumque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse.

quid enim sua sponte fecisse Hieronymum quid puerum ac vixdum pubescentem facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena invidia regnasse; itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse.

at illos debitos iam morti destinatosque alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit et, quae procurator tenuerat, pro domino possederit;

proditus deinde ab eis, qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate, quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci,